monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, II <<<     >>> IV

Caput III

1 Non autem dissimulanda nascitur quaestio, utrum re vera mors, qua separantur anima et corpus, bonis sit bona; quia si ita est, quo modo poterit obtineri, quod etiam ipsa sit poena peccati? Hanc enim primi homines, nisi peccavissent, perpessi utique non fuissent.
2 Quo pacto igitur bona esse possit bonis, quae accidere non posset nisi malis? Sed rursus si non nisi malis posset accidere, non deberet bonis bona esse, sed nulla. Cur enim esset ulla poena in quibus non essent ulla punienda?
3 Quapropter fatendum est primos quidem homines ita fuisse institutos, ut, si non peccassent, nullum mortis experirentur genus; sed eosdem primos peccatores ita fuisse morte multatos, ut etiam quidquid < de > eorum stirpe esset exortum eadem poena teneretur obnoxium.
4 Non enim aliud ex eis, quam quod ipsi fuerant, nasceretur. Pro magnitudine quippe culpae illius naturam damnatio mutavit in peius, ut, quod poenaliter praecessit in peccantibus hominibus primis, etiam naturaliter sequeretur in nascentibus ceteris.
5 Neque enim ita homo ex homine, sicut homo ex puluere. Pulvis namque homini faciendo materies fuit; homo autem homini gignendo parens. Proinde quod est terra, non hoc est caro, quamvis ex terra facta sit caro; quod est autem parens homo, hoc est et proles homo.
6 In primo igitur homine per feminam in progeniem transiturum universum genus humanum fuit, quando illa coniugum copula divinam sententiam suae damnationis excepit; et quod homo factus est, non cum crearetur, sed cum peccaret et puniretur, hoc genuit, quantum quidem adtinet ad peccati et mortis originem.
7 Non enim ad infantilem hebetudinem et infirmitatem animi et corporis, quam videmus in parvulis, peccato vel poena ille redactus est (quae Deus voluit esse tamquam primordia catulorum, quorum parentes in bestialem vitam mortemque deiecerat; sicut enim scriptum est: "Homo in honore cum esset, non intellexit; comparatus est pecoribus non intellegentibus et similis factus est eis;" nisi quod infantes infirmiores etiam cernimus in usu motuque membrorum et sensu adpetendi atque vitandi, quam sunt aliorum tenerrimi fetus animalium; tamquam se tanto adtollat excellentius supra cetera animantia vis humana, quanto magis impetum suum, velut sagitta cum arcus extenditur, retrorsum reducta distulerit); -- non ergo ad ista infantilia rudimenta praesumptione inlicita et damnatione iusta prolapsus vel inpulsus est primus homo; sed hactenus in eo natura humana vitiata atque mutata est, ut repugnantem pateretur in membris inoboedientiam concupiscendi et obstringeretur necessitate moriendi, atque ita id, quod vitio poenaque factus est, id est obnoxios peccato mortique generaret.
8 A quo peccati vinculo si per Mediatoris Christi gratiam solvuntur infantes, hanc solam mortem perpeti possunt, quae animam seiungit a corpore; in secundam vero illam sine fine poenalem liberati a peccati obligatione non transeunt.